Iob 37

1Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo. 2Audite fremitum vocis eius et murmur de ore illius procedens. 3Subter omnes caelos ipsum revolvit, et lumen illius super terminos terrae. 4Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis suae; et non retardabit, cum audita fuerit vox eius. 5Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia. 6Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur. 7Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. 8Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur. 9Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. 10Flante Deo, datur gelu, et expansio aquarum solidatur. 11Fulgur proicitur a nube, et nubes spargunt lumen suum; 12quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne, quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum, 13sive in castigatione terrae suae, sive in misericordia eas iusserit inveniri. 14Ausculta haec, Iob; sta et considera mirabilia Dei. 15Numquid scis quando praeceperit Deus, ut ostenderent lucem nubes eius? 16Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia? 17Nonne vestimenta tua calida sunt, cum quieverit terra austro? 18Tu forsitan cum eo expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt? 19Ostende nobis quid dicamus illi; nos disponere verba nescimus propter tenebras. 20Quis narrabit ei, quae loquor? Et, si locutus fuerit, homo deglutietur. 21At nunc non vident lucem: aer offuscatus est nubibus, sed ventus transiens fugabit eas. 22Ab aquilone splendor auri venit; et circa Deum terribilis maiestas. 23Omnipotentem attingere non possumus: magnus fortitudine; et iudicium et multam iustitiam deprimere non potest. 24Ideo timebunt eum homines, non contemplabitur omnes, qui sibi videntur corde sapientes ".

will be added

X\