Iob 34

1Pronuntians itaque Eliu etiam haec locutus est: 2" Audite, sapientes, verba mea; et eruditi, auscultate me. 3Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat. 4Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius. 5Quia dixit Iob: "Iustus sum, et Deus avertit iudicium meum; 6in iudicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato". 7Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam, 8qui graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis? 9Dixit enim: "Non prodest viro, etiamsi cum Deo familiariter agit". 10Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. 11Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis. 12Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium. 13Quis commisit ei terram suam, aut quis posuit totum orbem? 14Si direxerit ad se cor suum, spiritum illius et halitum ad se trahat, 15deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. 16Si habes ergo intellectum, audi hoc et ausculta vocem eloquii mei: 17Numquid, qui non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis, 18qui dicet regi: "Nequam!", qui vocabit duces: "Impios!", 19qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. 20Subito morientur; et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt, et auferent violentum absque conatu. 21Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. 22Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem. 23Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut veniat ad Deum in iudicium. 24Conteret potentes sine inquisitione et stare faciet alios pro eis. 25Novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem, et conterentur. 26Quasi impios percussit eos in loco videntium, 27qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt, 28cum induceret ad se clamorem egeni et audiret vocem pauperum. 29Ipse enim si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul? 30Ne regnet homo impius, ne sint laquei populo. 31Si enim dixit quispiam Deo: "Ferre debui! Iam non perverse agam. 32Dum videam, tu doce me; si iniquitatem operatus sum, ultra non addam". 33Numquid pro te Deus satisfaciet, quia respuisti? Tu enim eliges, et non ego; et si quid nosti melius, loquere. 34Viri intellegentes loquentur mihi, et vir sapiens, qui audiet me: 35"Iob autem non in sapientia locutus est, et verba illius non sonant disciplinam". 36Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis. 37Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum ".

will be added

X\