Iob 30

1Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei; 2quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum. 3Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore fiebant turbo et vastatio; 4et mandebant herbas et arborum frutices, et radix iuniperorum erat cibus eorum. 5De medio eiciebantur, clamabant contra eos tamquam fures; 6ad ripas habitabant torrentium et in cavernis terrae et petrarum; 7inter frutices rudebant, sub sentibus se congerebant; 8filii stultorum et ignobilium et de terra penitus exturbati. 9Nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis in proverbium. 10Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur. 11Pharetram enim suam aperuit et afflixit me et frenum in os meum immisit. 12Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae. 13Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. 14Quasi rupto muro et aperto irruerunt super me et sub ruinis devoluti sunt. 15Versi sunt contra me in terrores, persequitur quasi ventus principatum meum, et velut nubes pertransiit salus mea. 16Nunc autem in memetipso effunditur anima mea; et possident me dies afflictionis. 17Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt. 18In multitudine roboris tenent vestimentum meum et quasi capitio tunicae succinxerunt me. 19Proiecit me in lutum, et assimilatus sum favillae et cineri. 20Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me. 21Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi. 22Elevasti me et quasi super ventum ponens dissolvisti me. 23Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. 24Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio. 25An non flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi? 26Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. 27Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis. 28Taetro vultu incedebam sine consolatione, consurgens in turba clamabam. 29Frater fui draconum et socius struthionum. 30Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. 31Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.

will be added

X\