Iob 3

1Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo 2et locutus est: 3" Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: "Conceptus est homo". 4Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. 5Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. 6Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus. 7Sit nox illa solitaria nec laude digna; 8maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. 9Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae, 10quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. 11Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii? 12Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? 13Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem 14cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines, 15aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento. 16Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. 17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. 18Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris. 19Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. 20Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt? 21Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros; 22gaudentque vehementer et laetantur sepulcro. 23Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. 24Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus. 25Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit. 26Non dissimulavi, non silui, non quievi, et venit super me indignatio ".

will be added

X\