Iob 27

1Addidit quoque Iob assu mens parabolam suam et dixit: 2" Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, 3quia, donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, 4non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium! 5Absit a me, ut iustos vos esse iudicem; donec exspirem, non recedam ab innocentia mea. 6Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. 7Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. 8Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius? 9Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? 10Aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum omni tempore? 11Docebo vos manum Dei, quae Omnipotens habeat, nec abscondam. 12Ecce vos omnes observastis, et quid sine causa vana loquimini? 13Haec est pars hominis impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab Omnipotente suscipient. 14Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non saturabuntur pane. 15Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. 16Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta, 17praeparabit quidem, sed iustus vestietur illis, et argentum innocens dividet. 18Aedificavit sicut aranea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. 19Dives, cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos et nihil inveniet. 20Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas. 21Tollet eum ventus urens et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. 22Et mittet super eum et non parcet; de manu eius fugiens fugiet. 23Complodet super eum manus suas et sibilabit eum de loco suo.

will be added

X\