Iob 23

1Respondens autem Iob ait: 2" Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum. 3Quis mihi tribuat, ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? 4Ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus, 5ut sciam verba, quae mihi respondeat, et intellegam quid loquatur mihi. 6Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat! 7Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo. 8Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intellegam eum. 9Si ad sinistram pergam, non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. 10Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar. 11Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non declinavi ex ea. 12A mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius. 13Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit. 14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei; 15et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor. 16Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. 17Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

will be added

X\