Iob 21

1Respondens autem Iob dixit: 2" Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae. 3Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis. 4Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? 5Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro. 6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. 7Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis? 8Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum. 9Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. 10Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo. 11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. 12Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. 13Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. 14Qui dixerant Deo: "Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. 15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?". 16Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me. 17Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? 18Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. 19"Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?". Retribuat illi, ut sciat. 20Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. 21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur? 22Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? 23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; 24viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. 25Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; 26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. 27Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. 28Dicitis enim: "Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?". 29Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis? 30Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur. 31Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? 32Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt. 33Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles. 34Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia? ".

will be added

X\