Iob 2

1Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius. 2Dixit Dominus ad Satan: " Unde venis? ". Qui respondens ait: " Circuivi terram et perambulavi eam ". 3Et dixit Dominus ad Satan: " Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra ". 4Cui respondens Satan ait: " Pellem pro pelle et cuncta, quae habet, homo dabit pro anima sua. 5Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi ". 6Dixit ergo Dominus ad Satan: " Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva ". 7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius. 8Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. 9Dixit autem illi uxor sua: " Adhuctu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et morere ". 10Qui ait ad illam: " Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? ". In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. 11Igitur, audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur. 12Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in caelum. 13Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem.

will be added

X\