Ieremiae 7

1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: 2" Sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic: Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. 3Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto. 4Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: "Templum Domini, templum Domini, templum Domini est". 5Quoniam, si bene direxeritis vias vestras et opera vestra, si feceritis iudicium inter virum et proximum eius, 6advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis, 7habitare vos faciam in loco isto, in terra, quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum. 8Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt. 9Quid? Furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, incensum offerre Baal et ire post deos alienos, quos ignoratis; 10et venitis et statis coram me in domo hac, super quam invocatum est nomen meum, et dicitis: "Liberati sumus", eo quod faciatis omnes abominationes istas. 11Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus. 12Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. 13Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis, 14faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo; 15et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. 16Tu ergo, noli orare pro populo hoc nec assumas pro eis deprecationem et orationem et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. 17Nonne vides, quid isti faciant in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem? 18Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres commiscent farinam, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis, ut me ad iracundiam provocent. 19Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus, nonne semetipsos in confusionem vultus sui? 20Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea effunditur super locum istum, super homines et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non exstinguetur. 21Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes, 22quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum. 23Sed hoc verbum praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus; et ambulate in omni via, quam mandaverim vobis, ut bene sit vobis. 24Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante 25a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; 26et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum. 27Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te; et vocabis eos, et non respondebunt tibi; 28et dices ad eos: Haec est gens, quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam. Periit fides et ablata est de ore eorum. 29Tonde capillum tuum et proice et sume in collibus planctum, quia sprevit Dominus et proiecit generationem furoris sui. 30Quia fecerunt filii Iudae malum in oculis meis, dicit Dominus; posuerunt abominationes suas in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; 31et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo. 32Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth et vallis Benennom sed vallis Interfectionis; et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. 33Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. 34Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra ".

will be added

X\