Ieremiae 51

1Haec dicit Dominus: " Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores Chaldaeae quasi ventum pestilentem; 2et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram eius, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis. 3Non tendat, qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus; nolite parcere iuvenibus eius, interficite omnem militiam eius ". 4Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum et vulnerati in plateis eius, 5quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. 6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. 7Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram; de vino eius biberunt gentes et ideo insaniunt. 8Subito cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur. 9" Curavimus Babylonem, et non est sanata. Derelinquite eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes. 10Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri ". 11Acuite sagittas, implete pharetras; suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est ultio templi sui. 12Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, ponite custodes, praeparate insidias, quia cogitavit Dominus, et facit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis. 13Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. 14Iuravit Dominus exercituum per animam suam: " Quoniam, etsi replevero te hominibus quasi brucho, super te celeuma cantabitur ". 15Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; 16dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis. 17Stultus factus est omnis homo, absque scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio eius, nec est spiritus in eis. 18Vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt. 19Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius. 20" Malleus tu mihi, vas belli: et ego collisi in te gentes et dispersi in te regna 21et collisi in te equum et equitem eius et collisi in te currum et ascensorem eius 22et collisi in te virum et mulierem et collisi in te senem et puerum et collisi in te iuvenem et virginem 23et collisi in te pastorem et gregem eius et collisi in te agricolam et iugales eius et collisi in te duces et magistratus. 24Et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldaeae omne malum suum, quod fecerunt in Sion in oculis vestris, ait Dominus. 25Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem combustionis. 26Et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris ", ait Dominus. 27Levate signum in terra, clangite bucina in gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum. 28Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius. 29Et commovebitur terra et conturbabitur, quia impletur contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. 30Cessaverunt fortes Babylonis a proelio, habitaverunt in praesidiis; devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres; incensa sunt tabernacula eius, contriti sunt vectes eius. 31Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum. 32Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni; et viri bellatores conturbati sunt. 33Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: " Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius; adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius ". 34" Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor; rex Babylonis reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum deliciis meis et eiecit me ". 35" Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem! ", dicit habitatio Sion. " Et sanguis meus super habitatores Chaldaeae! ", dicit Ierusalem. 36Propterea haec dicit Dominus: " Ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius; 37et erit Babylon in tumulos, habitatio thoum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. 38Simul ut leones rugient, frement veluti catuli leonum. 39In calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos, ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant, dicit Dominus. 40Deducam eos quasi agnos ad victimam, quasi arietes cum haedis ". 41Quomodo capta est Babel, et comprehensa est gloria universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? 42Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est. 43Factae sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra, in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. 44" Et visitabo super Bel in Babylone et eiciam, quod absorbuerat, de ore eius; et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. 45Egredimini de medio eius, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini. 46Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. 47Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius. 48Et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia, quae in eis sunt, quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. 49Et Babylon cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae terrae. 50Qui fugistis gladium, ite, nolite stare; recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum. 51"Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini". 52Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius gemet vulneratus. 53Si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores eius ", ait Dominus. 54Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. 56Quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo; et apprehensi sunt fortes eius, et fractus est arcus eorum, quia Deus ultor Dominus reddens retribuet. 57" Et inebriabo principes eius et sapientes eius et duces eius et magistratus eius et fortes eius; et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ", ait rex, Dominus exercituum nomen eius. 58Haec dicit Dominus exercituum: " Murus Babylonis ille latissimus funditus suffodietur, et portae eius excelsae igni comburentur; et laboraverunt populi pro nihilo, et gentes pro igni lassatae sunt ". 59Verbum, quod praecepit Ieremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege Iudae in Babylonem in anno quarto regni eius; Saraias autem erat princeps, qui mansionibus praeerat. 60Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem. 61Et dixit Ieremias ad Saraiam: " Cum veneris in Babylonem et videris et legeris omnia verba haec, 62dices: "Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo". 63Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medium Euphraten 64et dices: "Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur" ". Hucusque verba Ieremiae.

will be added

X\