Ieremiae 44

1Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudaeos, qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdolo et in Taphnis et in Memphi et in terra Phatures, dicens: 2" Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Ierusalem et super omnes urbes Iudae; et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator 3propter malitiam, quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent et irent, ut sacrificarent et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi et vos et patres vestri. 4Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi. 5Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis; 6et effusa est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. 7Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum, 8provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis, ut ibi peregrinemini, et dissipet vos, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae? 9Numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iudae et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Iudae et in plateis Ierusalem? 10Non sunt contriti usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege mea et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. 11Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam. 12Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium. 13Et visitabo super habitatores terrae Aegypti, sicut visitavi super Ierusalem, in gladio et in fame et in peste: 14et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum, qui venerunt, ut peregrinarentur in terra Aegypti et reverterentur in terram Iudae, ad quam ipsi elevant animas suas, ut revertantur et habitent ibi; non revertentur, nisi qui fugerint ". 15Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: 16" Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te, 17sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. 18Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginae caeli et libare ei libamina, indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus. 19Quod si nos sacrificamus reginae caeli et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad effingendum eam et libandum ei libamina? ". 20Et dixit Ieremias ad omnem populum, adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens: 21" Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, vos et patres vestri, reges vestri et principes vestri et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor eius? 22Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam operum vestrorum et propter abominationes, quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec. 23Propterea quod sacrificaveritis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec ". 24Dixit autem Ieremias ad omnem populum et ad universas mulieres: " Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui estis in terra Aegypti. 25Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: "Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina". Implete vota vestra et opere perpetrate ea. 26Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: "Vivit Dominus Deus", in omni terra Aegypti. 27Ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur. 28Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum. 29Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. 30Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam pharaonem Ophree, regem Aegypti, in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Iudae in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius ".

will be added

X\