Ieremiae 4

1" Si converteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere; si abstuleris abominationes tuas a facie mea, non effugies. 2Et iurabis: "Vivit Dominus!" in veritate et in iudicio et in iustitia, et benedicentur in ipso gentes et in ipso gloriabuntur. 3Haec enim dicit Dominus viro Iudae et Ierusalem: Novate vobis novale et nolite serere super spinas. 4Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum. 5Annuntiate in Iuda et in Ierusalem auditum facite; et loquimini et canite tuba in terra, clamate fortiter et dicite: "Congregamini, et ingrediamur civitates munitas". 6Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam. 7Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. 8Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. 9Et erit in die illa, dicit Dominus, peribit cor regis et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur ". 10Et dixi: " Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: "Pax erit vobis"; et ecce pervenit gladius usque ad animam ". 11In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: " Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum. 12Ventus plenior his veniet mihi, nunc et ego loquar iudicia mea cum eis ". 13Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius; velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus! 14Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias; usquequo morabuntur in te cogitationes iniquae? 15Vox enim annuntiantis a Dan et notam facientis calamitatem de monte Ephraim. 16Nuntiate gentibus. Ecce adsunt! Auditum facite hoc super Ierusalem: " Custodes venerunt de terra longinqua et dederunt super civitates Iudae vocem suam; 17quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia adversus me contumax erat ", dicit Dominus. 18Via tua et opera tua fecerunt haec tibi; ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. 19Viscera mea, viscera mea! Doleo. Parietes cordis mei! Turbatur in me cor meum: non tacebo, quoniam vocem bucinae audivit anima mea, clamorem proelii. 20Contritio super contritionem vocata est, quoniam vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito tentoria mea. 21Usquequo videbo vexillum, audiam vocem bucinae? 22" Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt ". 23Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta; et caelos, et non erat lux in eis. 24Aspexi montes, et ecce movebantur, et omnes colles conturbati sunt. 25Aspexi, et ecce non erat homo, et omne volatile caeli recesserat. 26Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius. 27Haec enim dicit Dominus: " Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. 28Super hoc lugebit terra, et maerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum, statui et non paenitet me nec avertar ab eo ". 29A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas; ingressi sunt silvas condensas et ascenderunt rupes; universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. 30Tu autem, vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent. 31Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: " Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores! ".

will be added

X\