Ieremiae 37

1Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae. 2Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae. 3Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: " Ora pro nobis Dominum Deum nostrum ". 4Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum in custodiam carceris. 5Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem. 6Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens: 7" Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum; 8et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et succendent eam igni. 9Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: "Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei", quia non abibunt. 10Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni ". 11Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis, 12egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi. 13Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: " Ad Chaldaeos profugis ". 14Et respondit Ieremias: " Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ". Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes. 15Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant. 16Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis. 17Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: " Putasne est sermo a Domino? ". Et dixit Ieremias: " Est "; et ait: "In manus regis Babylonis traderis ". 18Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: " Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris? 19Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis et dicebant: "Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc"? 20Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi ". 21Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.

will be added

X\