Ieremiae 25

1Verbum, quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iudae in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae — ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis — 2quod locutus est Ieremias propheta ad omnem populum Iudae et ad universos habitatores Ierusalem dicens: 3" A tertio decimo anno Iosiae filii Amon regis Iudae usque ad diem hanc, iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens, et non audistis. 4Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis neque inclinastis aures vestras, ut audiretis, 5cum diceret: "Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; 6et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque eos, neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. 7Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum". 8Propterea haec dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea, 9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas. 10Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae, 11et erit universa terra haec in solitudinem et in stuporem, et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. 12Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et super terram Chaldaeorum; et ponam illam in solitudines sempiternas. 13Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne, quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Ieremias adversum omnes gentes. 14Quia servient eis etiam illi, gentes multae et reges magni, et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum ". 15Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: " Sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus, ad quas ego mittam te; 16et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos ". 17Et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus, 18Ierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem, in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista; 19pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius; 20et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti, 21Edom et Moab et filiis Ammon; 22et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et regibus terrae insularum, qui sunt trans mare; 23et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in comam; 24et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi promiscui, qui habitant in deserto, 25et cunctis regibus Zimri et cunctis regibus Elam et cunctis regibus Medorum, 26cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos. 27" Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos. 28Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant, dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis; 29quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. 30Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae. 31Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit Dominus. 32Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egreditur de gente in gentem, et turbo magnus surgit a summitatibus terrae ". 33Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. 34Ululate, pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa. 35Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis. 36Vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum. 37Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. 38Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie irae furoris Domini.

will be added

X\