Ieremiae 23

1"Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus. 2Ideo haec dicit Dominus, Deus Israel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dissipastis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam operum vestrorum, ait Dominus. 3Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos, et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur. 4Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. 5Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. 6In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra. 7Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: "Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti!", 8sed: "Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!", ad quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua ". 9Ad prophetas. Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea; factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius; 10quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum iniustitia. 11" Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. 12Idcirco via eorum erit quasi lubricum; in tenebras proicientur et cadent in eis; afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. 13Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem: prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israel. 14Et in prophetis Ierusalem vidi horribilia: adulterium faciunt et in mendacio ambulant; et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorra ". 15Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas: " Ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle; a prophetis enim Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram. 16Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. 17Dicunt his, qui despiciunt me: "Locutus est Dominus: Pax erit vobis"; et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: "Non veniet super vos malum". 18Quis enim affuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius? Quis consideravit verbum illius et audivit? 19Ecce turbo Domini, indignatio egressa est, et tempestas erumpens super caput impiorum irruet. 20Non cessabit furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationes cordis sui; in novissimis diebus intellegetis consilium eius. 21Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. 22Si stetissent in consilio meo, nota fecissent verba mea populo meo et avertissent utique eos a via sua mala et ab operibus suis pessimis. 23Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? 24Si occultabitur vir in absconditis, ego non videbo eum?, dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit Dominus. 25Audivi, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: "Somniavi, somniavi". 26Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductionem cordis sui? 27Qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal. 28Propheta, qui habet somnium, narret somnium et, qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum?, dicit Dominus. 29Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? 30Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. 31Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas et aiunt: "Dicit Dominus". 32Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. 33Si interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens: "Quod est onus Domini", dices ad eos: Vos estis onus; proiciam quippe vos, dicit Dominus. 34Et propheta et sacerdos et populus, qui dicit: "Onus Domini", visitabo super virum illum et super domum eius. 35Haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum: "Quid respondit Dominus?" et "Quid locutus est Dominus?". 36Sed "Onus Domini" ultra non memorabitis, quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. 37Haec dices ad prophetam: "Quid respondit tibi Dominus?" et "Quid locutus est Dominus?". 38Si autem "Onus Domini" dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: "Onus Domini", et misi ad vos dicens: Nolite dicere: "Onus Domini"; 39propterea, ecce ego tollam vos portans et proiciam vos et civitatem, quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea; 40et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur ".

will be added

X\