Ieremiae 22

1Haec dicit Dominus: " Descende in domum regis Iudae et loqueris ibi verbum hoc 2et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. 3Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. 4Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum. 5Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec. 6Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae: Galaad tu mihi, caput Libani, verumtamen ponam te solitudinem, urbes inhabitabiles, 7et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius, et succident electas cedros tuas et praecipitabunt in ignem. 8Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: "Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?". 9Et respondebunt: "Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis" ". 10Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu; plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae. 11Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: " Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius, 12sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius ". 13Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei; 14qui dicit: " Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa "; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide! 15Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat ei. 16Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. " Numquid non hoc est nosse me? ", dicit Dominus. 17Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad oppressionem faciendam. 18Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: " Non plangent eum: "Vae, frater meus!" et "Vae, soror!". Non concrepabunt ei: "Vae, domine!" et "Vae, inclite!". 19Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra portas Ierusalem ". 20Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui. 21Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: " Non audiam! ". Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam. 22Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua. 23Quae sedes in Libano et nidificas in cedris, quomodo congemisces, cum venerint tibi dolores quasi dolores parturientis! 24" Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum 25et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum; 26et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini; 27et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur ". 28Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt? 29Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! 30Haec dicit Dominus: " Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda ".

will be added

X\