Ieremiae 10

1Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. 2Haec dicit Dominus: " Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, 3quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia, 4argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur; 5sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene ". 6Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. 7Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui. 8Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est. 9Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec. 10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. 11Sic ergo dicetis eis: " Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt ". 12Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. 13Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis. 14Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. 15Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. 16Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. 17Congrega de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione, 18quia haec dicit Dominus: " Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me ". 19Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: " Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam ". 20Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas. 21Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est. 22Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum. 23" Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. 24Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me ". 25Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.

will be added

X\