Iudith 6

1Et, cum cessasset tumultus viro rum, qui erant in circuitu conci lii, dixit Holofernes princeps militiae virtutis Assyriae ad Achior coram omni populo alienigenarum et ad omnes filios Moab: 2" Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. 3Sed nos servi illius percutiemus eos sicut hominem unum, nec sustinebunt vim equorum nostrorum. 4Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntur sanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistet vestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rex Nabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verba oris eius. 5Tu autem, Achior, mercennari Ammon, qui locutus es verba haec in die iniquitatis tuae, non videbis faciem meam iam ex hac die, quoadusque ulciscar in genus illorum, qui ascenderunt ex Aegypto. 6Et tunc pertransiet ferrum militiae meae et populus famulorum meorum latera tua, et cades cum vulneratis eorum, cum venero. 7Et deducent te servi mei in montanam et ponent te in una civitatum ascensuum 8et non peries, donec extermineris cum eis. 9Et, si speras corde tuo quoniam non capientur, non concidat facies tua. Locutus sum, et nihil decidet verborum meorum ". 10Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in tabernaculo eius, ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et traderent in manus filiorum Israel. 11Et comprehenderunt eum servi eius et duxerunt illum extra castra in campum et promoverunt ex medio campo in montanam et advenerunt ad fontes, qui erant sub Betulia. 12Et, ut viderunt eos viri civitatis super verticem montis, acceperunt arma sua et exierunt extra civitatem supra cacumen montis, et omnis vir fundibalarius occupavit ascensus eorum et mittebat lapides super eos. 13Et accedentes sub monte alligaverunt Achior et reliquerunt proiectum sub radice montis et reversi sunt ad dominum suum. 14Descendentes autem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxerunt in Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae, 15qui erant in diebus illis Ozias filius Michae de tribu Simeon et Chabris filius Gothoniel et Charmis filius Melchiel. 16Et convocaverunt omnes seniores civitatis, et concurrerunt omnes iuvenes eorum et mulieres et pueri eorum in ecclesiam; et statuerunt Achior in medio omnis populi ipsorum, et interrogavit eum Ozias, quid contigisset. 17Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et omnia verba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, et quaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel. 18Et procidens omnis populus adoraverunt Deum et clamaverunt dicentes: 19" Domine, Deus caeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri et respice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die ". 20Et consolati sunt Achior et laudaverunt eum valde. 21Et suscepit eum Ozias de ecclesia in domum suam et fecit cenam senioribus, et invocaverunt Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam.

will be added

X\