Iudith 3

1Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes: 2" Ecce nos pueri Nabuchodonosor regis magni adstamus coram te; utere nobis, quemadmodum placet faciei tuae. 3Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campus frumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant ante faciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi. 4Ecce et civitates nostrae et, qui inhabitant in eis, servi tui sunt; veniens occurre eis, sicut est bonum in oculis tuis ". 5Et venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundum verba haec. 6Et descendit ad maritimam ipse et virtus eius et custodivit civitates excelsas et accepit ex eis in auxilium viros electos. 7Et exceperunt eum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis. 8Et destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum. 9Et venit contra faciem Esdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae, 10et castra posuerunt inter Gabaa et Scytharum civitatem. Et erat ibi mensem dierum, ut colligeret omnia utensilia virtutis suae.

will be added

X\