Iudith 16

1Dixitque Iudith: " Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius. 2Tu es Deus conterens bella, qui ponis castra in medio populi tui, ut eripias me de manu persequentium me. 3Venit Assur a montibus, a borra, venit in milibus virtutum suarum, quorum multitudo obturavit torrentes, et equitatus ipsorum texit colles. 4Et dixit incensurum se fines meos et iuvenes meos occisurum gladio et mammantes meos daturum ad solum et infantes meos daturum in partitionem et virgines spoliaturum. 5Dominus omnipotens sprevit illos et confudit illos in manu feminae! 6Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, nec filii Titanum percusserunt illum, nec alti gigantes superposuerunt se illi, sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit illum. 7Dispoliavit enim se stola viduitatis suae in exaltationem dolentium in Israel. Unxit faciem suam unguento 8et colligavit capillos suos in mitra et accepit stolam lineam in seductionem eius. 9Sandalum eius rapuit oculum ipsius, et species eius captivam fecit animam illius, et transiit gladius cervicem eius. 10Horruerunt Persae audaciam eius, et Medi turbati sunt constantia ipsius. 11Tunc ululaverunt humiles mei, et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt, in altum extulerunt vocem suam et conversi sunt. 12Filii puellarum compunxerunt illos et tamquam pueros ultroneos vulnerabant; perierunt a praelio Domini mei. 13Cantabo Deo meo hymnum novum: Domine, magnus es tu et clarus, mirabilis in virtute et insuperabilis. 14Tibi serviat omnis creatura tua, quoniam dixisti, et facta sunt, misisti spiritum tuum, et aedificata sunt, et non est qui resistat voci tuae. 15Montes enim a fundamentis agitabuntur cum aquis, petrae autem a facie tua tamquam cera liquescent. Illis autem, qui timent te, propitius adhuc eris. 16Quoniam pusillum omne sacrum ad odorem suavitatis, et minimus omnis adeps in holocaustum tibi. Qui autem timet Dominum, magnus apud eum semper. 17Vae gentibus assurgentibus generi meo! Dominus omnipotens vindicabit illos, in die iudicii visitabit eos, ut det ignem et vermes in carnes eorum, et comburentur, ut sentiant usque in aeternum ". 18Ut autem venerunt in Ierusalem, adoraverunt Deum; et, postquam mundatus est populus, rettulerunt holocaustum Domino et voluntaria sua et munera. 19Et attulit Iudith omnia vasa Holofernis, quaecumque dederat ei populus, et conopeum, quod sustulerat de cubiculo ipsius, in consecrationem Domino dedit. 20Et populus laetabatur in Ierusalem contra faciem sanctorum per menses tres, et Iudith cum illis mansit. 21Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus suum clara in omni terra, 22et multi concupierunt eam, et non cognovit vir illam omnibus diebus vitae eius, ex qua die mortuus est Manasses maritus illius et appositus est ad populum suum. 23Et procedens magna facta est valde et senuit in domo mariti sui Manasses annos centum quinque; et dimisit abram suam liberam. Et mortua est in Betulia, et sepelierunt eam in spelunca. 24Et planxit eam omnis Israel diebus septem. Divisitque bona sua, priusquam moreretur, omnibus proximis viri sui Manasses et proximis ex genere suo. 25Et non fuit adhuc, qui in timorem mitteret filios Israel in diebus Iudith et post mortem eius diebus multis.

will be added

X\