Iudith 14

1Et dixit Iudith ad illos: " Audite me, fratres, et acci pientes caput hoc suspendite illud super propugnaculum muri nostri. 2Et, cum aurora illuxerit, et exierit sol super terram, accipite unusquisque vasa bellica vestra et exietis omnis vir potens extra civitatem et dabitis initium adversus eos tamquam descendentes in campum ad primam custodiam filiorum Assyriae; et non descendetis. 3Et accipientes illi arma sua ibunt in castra sua et suscitabunt duces virtutis Assyriae concurrentque ad tabernaculum Holofernis et non invenient illum, et incidet in illos timor, et fugient a facie vestra. 4Et subsecuti vos et omnes, qui incolunt omnem finem Israel, prosternite illos in viis illorum. 5Ante autem quam faciatis ista, vocate mihi Achior Ammoniten, ut videns recognoscat eum, qui vituperavit domum Israel et ipsum quasi in mortem misit ad nos ". 6Et vocaverunt Achior de domo Oziae, qui, ut venit et vidit caput Holofernis in manu viri unius in ecclesia populi, cecidit in faciem, et resolutus est spiritus ipsius. 7Ut autem resuscitaverunt eum, procidit ad pedes Iudith et adoravit faciem ipsius et dixit: " Benedicta tu in omni tabernaculo Iudae et in omni gente, quicumque audientes nomen tuum turbabuntur. 8Et nunc annuntia mihi, quaecumque fecisti in diebus istis ". Et rettulit illi Iudith in medio populi omnia, quaecumque fecerat, ex qua die exivit usque in diem, qua loquebatur illis. 9Ut autem desiit loqui, exsultavit omnis populus voce magna et dedit vocem iucunditatis in civitate sua. 10Videns autem Achior omnia, quaecumque fecit Deus Israel, credidit Deo valde et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad do mum Israel usque in diem hanc. 11Postquam autem aurora orta est, suspenderunt caput Holofernis super murum; et accepit omnis vir arma sua, et exierunt secundum cohortes ad ascensiones montis. 12Filii autem Assyriae, ut viderunt illos, miserunt ad praepositos suos, et illi venerunt ad duces et ad tribunos et ad omnes principes suos. 13Et venerunt ad tabernaculum Holofernis et dixerunt Bagoae, qui erat super omnia eius: " Suscita dominum nostrum, quoniam ausi sunt Iudaei descendere ad nos in bellum, ut pereant usque ad finem ". 14Introivitque Bagoas et pulsavit cortinam; suspicabatur enim illum cum Iudith dormire. 15Cum autem nemo responderet, aperiens cortinam intravit in cubiculum et invenit illum in scabello proiectum, mortuum, nudum, et caput illius sublatum ab eo. 16Et exclamavit voce magna cum fletu et gemitu et clamore magno et scidit vestimenta sua. 17Et intravit in tabernaculum, ubi Iudith fuerat hospitata, et non invenit eam. Et exsilivit ad populum et clamavit: 18"Inique gesserunt servi! Fecit confusionem una mulier Hebraeorum in domum regis Nabuchodonosor, quoniam ecce Holofernes in terra, et caput ipsius non est in illo! ". 19Ut autem audierunt verba haec, principes virtutis Assyriae sciderunt tunicas suas, et conturbata est anima eorum valde, et factus est clamor et ululatus magnus in medio castrorum.

will be added

X\