Iudith 12

1Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepit sterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere. 2Et dixit Iudith: " Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt, praebebitur mihi ". 3Et dixit ad eam Holofernes: " Si autem defecerint, quae tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia ". 4Dixitque ad eum Iudith: " Vivit anima tua, domine mi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominus in manu mea, quae voluit ". 5Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam 6et misit ad Holofernen dicens: " Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem ". 7Et praecepit Holofernes custodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebat per noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae. 8Et, ut ascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret viam eius in exaltationem po puli sui. 9Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferretur esca eius in vesperum. 10Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium. 11Et dixit Bagoae spadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: " Vadens suade mulieri Hebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum. 12Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem dimittamus non fabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus, deridebit nos ". 13Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: " Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor ". 14Dixitque ad eum Iudith: " Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae ". 15Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea. 16Et introiens Iudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius, et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendi eam ex die, quo viderat illam. 17Et dixit ad eam Holofernes: " Bibe et esto nobiscum in iucunditatem ". 18Et dixit Iudith: " Bibam, domine, quia magnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae ". 19Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsi ancilla sua. 20Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est.

will be added

X\