Iudith 10

1Et factum est, ut cessavit cla mans ad Deum Israel et con summavit omnia verba ista, 2surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et descendit in domum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et in diebus festis suis. 3Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses. 4Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam. 5Et porrexit abrae suae ascopam vini et vas olei et peram implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavit omnia vasa sua et imposuit ei. 6Et abierunt ad portam civitatis Betuliae et invenerunt adstantem ad eam Oziam et seniores civitatis Chabrin et Charmin. 7Qui cum vidissent eam, et erat mutata facies eius, et vestem mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei: 8" Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet cogitationes tuas in gloriam filiorum Israel et in exaltationem Ierusalem ". 9Et procidens in faciem adoravit Deum et dixit ad eos: " Praecipite aperiri portam civitatis, et exeam in consummationen verborum, quae locuti estis mecum ". Et constituerunt iuvenibus aperiri ei, sicut locuti sunt; 10et fecerunt sic. Et exiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea; et speculabantur eam viri civitatis, quoadusque descendit montem, usquedum transiit convallem, et iam non videbant eam. 11Et ibant in convallem in directum, et obviavit ei prima custodia Assyriorum. 12Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: " Quorum es et unde venis et quo vadis? ". Dixitque eis: " Filia sum ego Hebraeorum et recedo a facie ipsorum, quoniam incipiunt tradi vobis in devorationem. 13Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae ". 14Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius — et erat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam: 15" Salvasti animam tuam in bonum festinans descendere ad faciem domini nostri. Et nunc accede ad tabernaculum eius; et ex nostris praemittent te, quousque tradant te in manibus eius. 16Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet ". 17Et elegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abrae eius et perduxerunt eas ad tabernaculum Holofernis. 18Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea. 19Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: " Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram ". 20Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius et induxerunt eam in tabernaculum eius. 21Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis contextum. 22Et nuntiaverunt ei de ea. Qui cum audisset, exiit in proscaenium; et lampades argenteae praecedentes eum multae valde. Et induxerunt eam ad eum. 23Cum autem venit contra faciem eius Iudith et famulorum eius, laudaverunt omnes speciem faciei eius; procidensque in faciem adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius.

will be added

X\