Iudith 1

1Anno duodecimo regni Nabu chodonosor, qui regnavit in As syriis in Nineve civitate magna, in diebus Arphaxad, qui regnavit in Medis in Ecbatanis 2et aedificavit in Ecbatanis et in circuitu muros ex lapidibus excisis in latitudinem cubitorum trium et in longitudinem cubitorum sex et fecit altitudinem muri cubitorum septuaginta et latitudinem eius cubitorum quinquaginta 3et turres eius constituit super portas eius cubitorum centum et latitudinem earum fundavit in cubitos sexaginta. 4Et fecit portas eius portas exsurgentes in altitudinem cubitorum septuaginta et in latitudinem earum cubitis quadraginta in exitum virtutis potentium eius et in dispositiones peditum eius. 5Et fecit bellum in diebus illis rex Nabuchodonosor ad Arphaxad regem in campo magno, hic est campus in finibus Ragau. 6Et convenerunt in pugnam omnes inhabitantes montanam et omnes inhabitantes Euphraten et Tigrin et Hidaspen et campos Arioch regis Elymaeorum. Et convenerunt gentes multae valde ad bellum filiorum Chaldaeorum. 7Et misit Nabuchodonosor rex Assyriorum ad omnes inhabitantes Persidem et ad omnes inhabitantes ad occasum: inhabitantes Ciliciam et Damascum et Libanum et Antilibanum et ad omnes inhabitantes circa faciem maritimae; 8et ad eos, qui sunt in nationibus Carmeli et Galaad, et ad superiorem Galilaeam et ad campum magnum Esdrelon; 9et ad omnes, qui in Samaria et civitatibus eius et trans Iordanen usque in Ierusalem et Bathanam et Chelus et Cades et flumen Aegypti et Taphnas et Ramesses et omnem terram Gessen, 10usquedum veniatur supra Tanim et Memphin, et ad omnes inhabitantes Aegyptum, usquedum veniatur ad fines Aethiopiae. 11Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum. 12Et indignatus est rex Nabuchodonosor ad omnem terram istam vehementer. Et iuravit per thronum et regnum suum se vindicaturum esse omnes fines Ciliciae et Damascenae et Syriae, sublaturum se gladio suo et omnes inhabitantes Moab et filios Ammon et omnem Iudaeam et omnes, qui in Aegypto, usquedum veniatur ad fines duorum marium. 13Et praeparavit se in virtute sua adversus regem Arphaxad in anno septimo decimo et invaluit in pugna sua et evertit omnem virtutem Arphaxad et omnem equitatum eius et omnes currus ipsius 14et dominatus est civitatibus eius. Et abiit usque ad Ecbatana et obtinuit turres et praedavit plateas eius et ornatum eius posuit in improperium illius. 15Et cepit Arphaxad in montibus Ragau et iaculatus est eum iaculis suis et disperdidit eum usque in illum diem. 16Et reversus est postea in Nineven ipse et commixtura eius, multitudo hominum pugnatorum multa valde. Et erat ibi requiescens et epulans ipse et virtus eius per dies centum viginti.

will be added

X\