Iacobi 5

1Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis. 2Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, 3aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. 4Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. 5Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. 6Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis. 7Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. 8Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. 9Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit. 10Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. 11Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator. 12Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis. 13Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat. 14Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. 15Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei. 16Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans. 17Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex; 18et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum. 19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, 20scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.

will be added

X\