Iacobi 4

1Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris? 2Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis; 3petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. 5Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”. 6Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”. 7Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. 8Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. 9Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. 10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. 12Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? 13Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”; 14qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; 15pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”. 16Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est. 17Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!

will be added

X\