Isaiah 7

1Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. 2Et nuntiaverunt domui David dicentes: " Requievit Syria super Ephraim ". Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. 3Et dixit Dominus ad Isaiam: " Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis; 4et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae, 5eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes: 6"Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel" ". 7Haec dicit Dominus Deus: " Non stabit et non erit! 8Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; 9et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis ". 10Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens: 11" Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ". 12Et dixit Achaz: " Non petam et non tentabo Dominum ". 13Et dixit: " Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? 14Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; 15butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum. 16Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges; 17adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum ". 18Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur; 19et venient et requiescent omnes in vallibus praeruptis et in cavernis petrarum et in omnibus frutetis et in omnibus pascuis. 20In die illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque abradet. 21Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas oves 22et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. 23Et erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis, spinae et vepres erunt. 24Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra. 25Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur, nemo veniet prae terrore spinarum et veprium, et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris.

will be added

X\