Isaiah 66

1Haec dicit Dominus: " Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae? 2Omnia haec manus mea fecit, et mea sunt universa ista, dicit Dominus. Ad hunc autem respiciam, ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos. 3Qui immolat bovem, interficit virum; qui sacrificat ovem, excerebrat canem; qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum; qui adolet incensum, benedicit idolo. Sicut isti elegerunt vias suas, et in abominationibus suis anima eorum delectatur, 4sic ego eligam malam sortem eorum et, quae timebant, adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet, locutus sum, et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegerunt ". 5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: " Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram"; ipsi autem confundentur. 6Vox clamoris de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. 7Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus eius, peperit masculum. 8Quis audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos. 9" Numquid aperiam uterum et parere non faciam? ", dicit Dominus. " Aut ego, qui parere facio, uterum claudam? ", ait Deus tuus. 10Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam, 11ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus gloriae eius. 12Quia haec dicit Dominus: " Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis. 13Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini. 14Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius, et indignabitur inimicis suis. 15Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis; 16quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino. 17Qui sanctificantur et purificantur, ut ingrediantur in hortos post aliquem stantem in medio, qui comedunt carnem suillam et abominationem et murem, simul consumentur, dicit Dominus. 18Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregem omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam. 19Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus; 20et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in dromedariis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel oblationem in vase mundo in domum Domini. 21Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. 22Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. 23Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. 24Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni ".

will be added

X\