Isaiah 6

1In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum. 2Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. 3Et clamabat alter ad alterum et dicebat: " Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius ". 4Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. 5Et dixi: " Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ". 6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, 7et tetigit os meum et dixit: " Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur ". 8Et audivi vocem Domini dicentis: " Quem mittam? Et quis ibit nobis? ". Et dixi: " Ecce ego, mitte me ". 9Et dixit: " Vade, et dices populo huic: "Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere". 10Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur ". 11Et dixi: " Usquequo, Domine? ". Et dixit: " Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta ". 12Et longe adducet Dominus homines, et magna erit desolatio in medio terrae; 13et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea.

will be added

X\