Isaiah 52

1Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion; induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem, civitas sanctitatis, quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. 2Excutere de pulvere, consurge, captiva Ierusalem; solve vincula colli tui, captiva filia Sion. 3Quia haec dicit Dominus: " Gratis venumdati estis et sine argento redimemini ". 4Quia haec dicit Dominus Deus: " In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum. 5Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. 6Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: "Ecce adsum" ". 7Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: "Regnavit Deus tuus!". 8Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum redierit Dominus ad Sion. 9Gaudete et exsultate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem. 10Nudavit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. 11Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini. 12Quoniam non in festinatione exibitis nec in fuga properabitis; praecedet enim vos Dominus, et colliget vos Deus Israel. 13Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. 14Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius, 15sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quae non sunt narrata eis, viderunt et, quae non audierunt, contemplati sunt.

will be added

X\