Isaiah 5

1Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; 2et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. 3Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam. 4Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? 5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. 6Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. 7Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. 8Vae, qui coniungunt domum ad domum et agrum agro copulant usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae? 9In auribus meis iuravit Dominus exercituum: " Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore ". 10Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. 11Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos! 12Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant. 13Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. 14Propterea dilatavit infernus fauces suas et aperuit os suum absque ullo termino; et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius, et sublimes et tripudiantes in ea. 15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur; 16et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia, 17et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo, et alieni comedent in ruinis pinguium. 18Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum! 19Qui dicunt: " Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud! ". 20Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum! 21Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes! 22Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! 23Qui absolvunt impium pro muneribus et iustitiam iusti auferunt ab eo! 24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. 25Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. 26Et levabit signum nationibus procul; et sibilabit ad eum de finibus terrae; et ecce festinus velociter veniet. 27Non est deficiens neque laborans in eo, non dormitabit neque dormiet; neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corrigia calceamenti eius. 28Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis. 29Rugitus eius ut leonis: rugiet ut catuli leonum et frendet; et arripiet praedam et in tuto collocabit, et non erit qui eruat. 30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.

will be added

X\