Isaiah 49

1Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; 2et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me 3et dixit mihi: " Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor ". 4Et ego dixi: " In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo ". 5Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. 6Et dixit: " Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae ". 7Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: " Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te ". 8Haec dicit Dominus: " In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas; 9ut diceres his, qui vincti sunt: "Exite", et his, qui in tenebris: "Revelamini". Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum; 10non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos. 11Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. 12Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim ". 13Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur. 14Et dixit Sion: " Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei ". 15Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. 16Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper. 17Festinant structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt. 18Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. " Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa ". 19Quia ruinae tuae et solitudines tuae et terra eversa: nunc angusta eris prae habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te. 20Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: " Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem ". 21Et dices in corde tuo: " Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant? ". 22Haec dicit Dominus Deus: " Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. 23Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me ". 24Numquid tolletur a forti praeda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit? 25Quia haec dicit Dominus: " Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. 26Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob ".

will be added

X\