Isaiah 48

1Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. 2De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. 3Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. 4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. 5Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: "Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ". 6Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. 7Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: "Ecce ego cognovi ea ". 8Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. 9Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. 10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis. 11Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. 12Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. 13Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. 14Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. 15Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. 16Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. 17Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. 18Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; 19et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. 20Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: " Redemit Dominus servum suum Iacob ". 21Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. 22Non est pax impiis, dicit Dominus.

will be added

X\