Isaiah 47

1Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. 2Tolle molam et mole farinam; depone velum tuum, subleva stolam, revela crura, transi flumina. 3Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. " Ultionem capiam, nemini parcam ", 4dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel. 5Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum. 6Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde 7et dixisti: " In sempiternum ero domina ". Non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui. 8Et nunc audi haec, delicata, quae habitas confidenter et dicis in corde tuo: " Ego, et praeter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo ". 9Venient tibi duo haec subito in die una, orbitas et viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum. 10Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: " Non est qui videat me ". Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo: " Ego, et praeter me non est altera ". 11Veniet super te malum, et nescies avertere; et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria, quam nescies. 12Sta cum incantationibus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adulescentia tua: forte poteris iuvari, forte terrebis. 13Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur caelum, qui contemplantur sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi. 14Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum. 15Sic fiunt tibi incantatores tui, in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua; unusquisque in via sua errat, non est qui salvet te.

will be added

X\