Isaiah 43

1Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: " Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu. 2Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, 3quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. 4Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et gloriosus, ego diligo te et dabo homines pro te et populos pro anima tua. 5Noli timere, quoniam ego tecum sum: ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te. 6Dicam aquiloni: "Da" et austro: "Noli prohibere; affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae. 7Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum". 8Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdos, et aures eis sunt. 9Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: "Vere". 10Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit. 11Ego, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. 12Ego, annuntiavi et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus; et vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus, 13iam ab initio ego ipse. Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud? ". 14Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: " Propter vos misi in Babylonem et detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. 15Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israel, rex vester ". 16Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam; 17qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul iacuerunt nec resurgent, contriti sunt quasi linum et exstincti sunt. 18" Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini: 19ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina. 20Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. 21Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt. 22Non me invocasti, Iacob; immo taedio mei affectus es, Israel. 23Non obtulisti mihi agnos holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me; non te gravavi in oblatione nec laborem tibi praebui in ture. 24Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. 25Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor. 26Memorem me redde, iudicium agamus simul: narra, ut iustificeris. 27Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me; 28et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem Iacob et Israel in opprobrium ".

will be added

X\