Isaiah 42

1Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. 2Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur vox eius foris. 3Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium. 4Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant. 5Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: 6" Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, 7ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. 8Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. 9Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam ". 10Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum. 11Exsultent desertum et civitates eius, vici, quos habitat Cedar. Iubilent habitatores Petrae, de vertice montium clament. 12Ponant Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntient. 13Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. 14" Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens ululabo, gemam et fremam simul. 15Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam. 16Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos ". 17Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: " Vos dii nostri ". 18Surdi, audite; et caeci, intuemini ad videndum. 19Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini? 20Multa vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis. 21Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere. 22Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: " Redde! ". 23Quis est in vobis, qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? 24Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. 25Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.

will be added

X\