Isaiah 32

1Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. 2Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. 3Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt, 4et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. 5Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; 6stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. 7Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. 8Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget. 9Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. 10Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. 11Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros. 12Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. 13Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. 14Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, 15donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, 16et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; 17et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. 18Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. 19Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas. 20Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.

will be added

X\