Isaiah 3

1Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, 2fortem et virum bellatorem, iudicem et prophetam et hariolum et senem, 3principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium et sapientem magum et prudentem incantatorem. 4Et dabo pueros principes eorum; et infantes dominabuntur eis. 5Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. 6Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: " Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua ". 7Clamabit in die illa dicens: " Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum; nolite constituere me principem populi ". 8Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. 9Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala! 10Dicite iusto: " Bene! ", quoniam fructum adinventionum suarum comedet. 11Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei! 12Populum meum opprimit infans, et mulieres dominantur ei. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant. 13Surgit ad arguendum Dominus et stat ad iudicandos populos. 14Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius: " Vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domibus vestris. 15Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis? ", dicit Dominus, Deus exercituum. 16Et dixit Dominus: " Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant, 17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit ". 18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum et torques 19et lunulas et inaures et armillas et mitras, 20discriminalia et periscelidas et fascias et olfactoriola 21et anulos et ornamenta narium, 22mutatoria et palliola et linteamina et marsupia, 23specula et sindones et vittas et pallia. 24Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispante crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium, stigma pro pulchritudine. 25Viri tui gladio cadent, et fortes tui in proelio, 26et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.

will be added

X\