Isaiah 24

1Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat faciem eius et dispergit habitatores eius. 2Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. 3Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc. 4Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit altitudo simul cum terra. 5Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt foedus sempiternum. 6Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. 7Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde. 8Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae; 9cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam. 10Attrita est civitas inanitatis, clausa est omnis domus, ut nemo introeat; 11clamor est super vino in plateis, occidit omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. 12Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam confracta est porta; 13quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi. 14Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari. 15Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini, Dei Israel. 16A finibus terrae laudes audivimus: " Gloria iusto ". Et dixi: " Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! ". Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. 17Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae. 18Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. 19Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra, 20agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et non adiciet ut resurgat. 21Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae super terram; 22et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in carcere; et post multos dies visitabuntur. 23Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum glorificabitur.

will be added

X\