NVV
Audio:
Drama
  • Drama
  • Non-Drama
Text Size

Isaiah 21 - Latin - Neo-Vulgata - Bible.is - LTNNVV

  1  Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.   2  Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.   3  Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.   4  Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.   5  Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum.   6  Haec enim dixit mihi Dominus: “ Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.   7  Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ”.   8  Et clamavit speculator: “ Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.   9  Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ”. Et respondit et dixit: “ Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ”.   10  Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.   11  Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: “ Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? ”.   12  Dixit custos: “ Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite ”.   13  Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.   14  Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:   15  a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.   16  Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;   17  et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”.