Isaiah 20

1In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam, 2in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: " Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis ". Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. 3Et dixit Dominus: " Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam, 4sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti. 5Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua. 6Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: "Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?" ".

will be added

X\