Isaiah 2

1Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem. 2Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. 3Et ibunt populi multi et dicent: " Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius "; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. 4Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium. 5Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. 6Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. 7Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius; 8et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. 9Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne dimittas eis. 10Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius. 11Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. 12Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur; 13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan 14et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos 15et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum 16et super omnes naves Tharsis et super omnia navigia pulchra. 17Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa, 18et idola penitus conterentur. 19Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. 20In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones. 21Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. 22Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?

will be added

X\