Isaiah 19

1Oraculum Aegypti. Ecce Dominus vehitur super nubem levem et ingreditur Aegyptum; et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius, et cor Aegypti tabescet in medio eius. 2" Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. 3Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos. 4Et tradam Aegyptios in manu domini crudelis, et rex fortis dominabitur eorum ", ait Dominus, Deus exercituum. 5Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur, 6et putrida fient flumina; attenuabuntur et siccabuntur rivi Aegypti, calamus et iuncus marcescent; 7nudabuntur ripae Nili, et omnis planta Nili siccabitur; arescet et non erit. 8Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum languebunt. 9Confundentur, qui operantur linum, pectentes et texentes byssum. 10Et opifices eius deprimentur, omnes mercennarii omnino deficient. 11Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: " Filius sapientium ego, filius regum antiquorum "? 12Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum. 13Stulti facti sunt principes Taneos, decepti sunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius. 14Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo; 15et non erit Aegypto opus, quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo. 16In die illa erunt Aegyptii quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. 17Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. 18In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una. 19In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. 20Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. 21Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus et vota vovebunt Domino et solvent. 22Et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis et sanabit eos. 23In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis. 24In die illa erit Israel tertius cum Aegypto et Assyria; benedictio in medio terrae, 25cui benedicet Dominus exercituum dicens: " Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel ".

will be added

X\