NVV
Audio:
Drama
  • Drama
  • Non-Drama
Text Size

Isaiah 17 - Latin - Neo-Vulgata - Bible.is - LTNNVV

  1  Oraculum Damasci. “ Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum.   2  Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.   3  Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.   4  Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet;   5  et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.   6  Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”, dicit Dominus Deus Israel.   7  In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;   8  et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria.   9  In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio,   10  quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis.   11  In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit.   12  Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt.   13  Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.   14  In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.