Isaiah 14

1Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. 2Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos. 3Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti, 4proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: " Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? 5Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, 6caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. 7Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt. 8Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: "Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos". 9Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. 10Universi respondebunt et dicent tibi: "Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es". 11Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. 12Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes, 13qui dicebas in corde tuo: "In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; 14ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo". 15Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci. 16Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: "Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, 17qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? 18Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo sua; 19tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. 20Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. 21Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum" ". 22" Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus; 23et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis ", dicit Dominus exercituum. 24Iuravit Dominus exercituum dicens: " Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. 25Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur ". 26Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. 27Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam? 28In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: 29" Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans. 30Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. 31Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius ". 32Et quid respondebitur nuntiis gentis? " Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius ".

will be added

X\