Isaiah 13

1Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. 2Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas ducum. 3Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. 4Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset militiam belli; 5veniunt de terra procul a termino caeli, Dominus et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. 6Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet. 7Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet. 8Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. 9Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea. 10Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. 11Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo. 12Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo. 13Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius. 14Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 15Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus fuerit, cadet in gladio; 16infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. 17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant nec aurum velint; 18sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non miserebuntur. 19Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. 20Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi, 21sed accubabunt ibi bestiae, et replebunt domus eorum ululae, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; 22et respondebunt ibi hyaenae in aedibus eius, et thoes in delubris voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur.

will be added

X\