Isaiah 12

1Et dices in die illa: " Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. 2Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem ". 3Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis. 4Et dicetis in die illa: " Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. 5Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra. 6Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel ".

will be added

X\