Osee 8

1In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. 2Me invocant: "Deus meus"; cognovimus te, Israel. 3Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum. 4Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. 5Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? 6Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae. 7Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. 8Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. 9Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus. 10Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum. 11Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum. 12Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienae computatae sunt. 13Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur. 14Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.

will be added

X\