Osee 6

1"Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos. 2Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. 3Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram". 4Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. 5Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur; 6quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. 7Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me. 8Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine. 9Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur. 10In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. 11Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.

will be added

X\