Osee 5

1Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor. 2Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes. 3Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel. 4Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. 5Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. 6In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis. 7In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis. 8Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin. 9Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam. 10Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. 11Oppressus est Ephraim, fractum est ius, quoniam voluit abire post sordem. 12Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae. 13Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. 14Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat. 15Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent.

will be added

X\